III A 3

GELL. noct. att. II 18, 1-5:
Phaedon Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique et Platoni per fuit familiaris. eius nomini Plato librum illum divinum de immortalitate animae dedit. is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus. eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis. atque is postea philosophus inlustris fuit, sermonesque eius de Socrate admodum elengates leguntur [ = MACROB. sat. I 11, 41].
HIERONYM. comm. in Osee I 1:
cur Socratem ad coelum levent, qui Phaedonem, ex cuius nomine Platonis liber est, de lupanari, ob crudelitatem et avaritiam domini multorum libidini servientem, in Academiam transtulerit?
LACTANT. divin. instit. III 25, 15:
denique nullas unquam mulieres philosophari docuerunt praeter unam ex omni memoria Themisten neque sevos praeter unum Phaedonem, quem male servientem redemisse ac docuisse traduntur.