IV F 4

IV F 4 CICER. tusc. disp. I 34, 84:
eius autem, quem dixi, Hegesiae [2] liber est Ἀποκαρτερῶν, quo a vita quidem per inediam discedens revocatur ab amicis; quibus respondens vitae humanae enumerat incommoda. possem idem facere, etsi minus quam ille qui omnino vivere expedire nemini putat.