VI A 6

VI A 6 SENEC. de benef. I 8,1-2:
Socrati cum multa pro suis quisque facultatibus offerrent, Aeschines, pauper auditor: "nihil" inquit "dignum te, quod dare tibi possim, invenio et hoc uno modo pauperem esse me sentio. itaque dono tibi, quod unum habeo, me ipsum. hoc munus rogo, qualecumque est, boni consulas cogitesque alios, cum multum tibi darent, plus sibi reliquisse." (2) cui Socrates: "quidni tu" inquit "magnum munus mihi dederis, nisi forte te parvo aestimas? habebo itaque curae, ut te meliorem tibi reddam, quam accepi." vicit Aeschines hoc munere Alcibiadis parem divitiis animum et omnem iuvenum opulentorum munificentiam. cf. DIOG. LAERT. II 34 [ = I D 1].
[11]SCHOL. in Aristoph. av. 821:
Αἰσχίνου˙ καὶ οὗτος πένης, θρυπτόμενος καὶ αὐτὸς ἐπὶ πλούτῳ, καὶ λέγων ἑαυτὸν πλούσιον.