IV H 8

IV H 8 VAL. MAX. VI 2 ext. 3:
inter has et Theodorum Cyrenaeum quasi animosi spiritus coniugium esse potuit, virtute par, felicitate dissimile: is enim Lysimacho regi mortem sibi minitanti, "enimvero," inquit, "magnifica res tibi contigit, quia cantharidis vim adsecutus es." cumque hoc dicto accensus cruci eum suffigi iussisset, "terribilis", ait, "haec sit purpuratis tuis, mea quidem nihil interest humi an sublime [7] putrescam."
CICER. tusc. disp. I 43, 102:
quid? Cyrenaeum Theodorum, philosophum non ignobilem, nonne miramur? cui cum Lysimachus rex crucem minaretur, "istis, quaeso, inquit, ista horribilia minitare purpuratis tuis: Theodori quidem nihil interest, humine an [11] sublime putescat."
SENEC. de tranq. anim. 14, 3:
minabatur Theodoro philosopho tyrannus mortem et quidem insepultam: "habes, inquit, cur tibi placeas, hemina sanguinis in tua potestate est; nam quod ad sepulturam pertinet, o te ineptum, si putas mea interesse, supra terram an infra putrescam."
PLUTARCH. an vitios. ad infel. [16] suff. 3 p. 499 D:
καὶ τί Θεοδώρῳ μέλει, πότερον ὑπὲρ γῆς ἢ ὑπὸ γῆς σήπεται; Σκυθῶν εὐδαίμονες αὗται ταφαί˙ Ὑρκανῶν δὲ κύνες Βακτριανῶν δ' ὄρνιθες νεκροὺς ἐσθίουσι κατὰ νόμους, ὅταν μακαρίου τέλους [19]τυγχάνωσιν."