II C 9

II C 9 FRONTO ad M. Antonin. imp. de eloq. 2, 16:
tum si studium philosophiae in rebus esset solis occupatum, minus mirarer, quod tanto opere verba contemneres, discere te autem ceratinas et soritas et pseudomenus, verba contorta et fidicularia, neglegere vero cultum orationis et gravitatem et maiestatem et gratiam et nitorem, hoc indicat loqui te quam eloqui malle, murmurare potius et friguttire quam clangere. Diodori tu et Alexini verba verbis Platonis et Xenophontis et Antisthenis anteponis, ut si quis histrioni studiosus Tasurci gestu potius quam Roscii uteretur; ut si in natando, si aeque liceret, ranam potius quam delphinos aemulari mallet, coturnicum potius pinnis breviculis quam aquilarum maiestate volitare. cf. ibid. 2, 18 in marg: Anaxagorae non Alexini sycophantae auditor [scil. Pericles].