I H 13

ORIGEN. contr. Cels. III 13:
[. . . . .] τῇ Σωκράτους διδασκαλίᾳ, ἀφ'οὗ τῆς διατριβῆς πολλαὶ γεγόνασιν οὐ τὰ αὐτὰ φρονούντων σχολαί.
AUGUST. de civ. Dei VIII 3:
tam praeclara igitur vitae mortisque fama Socrates reliquit plurismos suae philosophiae sectatores, quorum certatim studium fuit in quaestionum moralium disceptatione versari, ubi agitur de summo, bono, quo fieri homo beatus potest. quod in Socratis disputationibus, dum omnia movet asserit destruit, quoniam non evidenter apparuit: quod cuique placuit inde sumpserunt et ubi cuique visum est constituerunt finem boni. finis autem boni appellatur, quo quisque cum pervenerit beatus est. sic autem diversas inter se Socratici de isto fine sententias habuerunt, ut (quod vix credibile est unius magistri potuisse facere sectatores) quidam summum bonum esse diceret voluptatem, sicut Aristippus; quidam virtutem, sicut Antisthenes, sic alii atque alii aliud atque aliud opinati sunt, quos commemorare longum est.
AUGUST. de civ. Dei XVIII 41:
nonne ibi [scil. apud Athenas] Aristippus in voluptate corporis summum bonum ponens, ibi Antisthenes virtute animi potius hominem fieri beatum adseverans, duo philosophi nobiles et ambo Socratici, in tam diversis atque inter se contrariis finibus vitae summam locantes, quorum etiam ille fugiendam, iste administrandam sapienti dicebat esse rem publicam, ad suam quisque sectam sectandam discipulos congregabat?