I H 18

CICER. de orat. III 18, 67:
Arcesilas primum, qui Polemonem audierat, ex variis Platonis libris sermonibusque Socraticis hoc maxime arripuit, nihil esse certi, quod aut sensibus aut animo percipi possit; quem ferunt eximio quodam usum lepore dicendi aspernatum esse omne animi sensusque iudicium primumque instituisse - quamquam id fuit Socraticum maxime -, non quid ipse sentiret ostendere, sed contra id, quod quisque se sentire dixisset, disputare.