I H 19

CICER. de orat. III 19, 72-73:
namque, ut ante dixi, veteres illi usque ad Socratem omnem omnium rerum, quae ad mores hominum, quae ad vitam, quae ad virtutem, quae ad rem publicam pertinebant, cognitionem et scientiam cum dicendi ratione iungebant; postea dissociati, ut exposui, a Socrate diserti a doctis et deinceps a Socraticis item omnibus; philosophi eloquentiam despexerunt, oratores sapientiam neque quicquam ex alterius parte tetigerunt, nisi quod illi ab his aut ab illis hi mutuarentur; ex quo promiscue haurirent, si manere in pristina communione voluissent. sed ut pontifices veteres propter sacrificiorum multitudinem tres viros epulones esse voluerunt, quum essent ipsi a Numa, ut etiam illud ludorum epurare sacrificium facerent instituti, sic Socratici a se causarum actores et a communi philosophiae nomine separaverunt, cum veteres dicendi et intellegendi mirificam societatem esse voluissent.