IV H 20

IV H 20 LACTANT. de ira Dei 9, 7:
verum iis postea temporibus, quibus iam philosophia defluoruerat, extitit Melius quidam Diagoras qui nullum esse omnino deum diceret, ob eamque sententiam nominatus est atheus; item Cyrenaeus Theodorus, et ambo, quia nihil novi poterant reperire omnibus iam dictis et inventis, maluerunt contra veritatem id negare, in quo priores universi sine ambiguitate consenserant.
LACTANT. de ira Dei 10, 47:
nec sit quisquam qui Diagorae Theodorique sententiam vel Leucippi inane commentum vel Democriti Epicurique levitatem praeferre audeat auctoritati vel illorum septem priorum qui appellati sunt sapientes vel Pythagorae vel Socratis vel Platonis ceterorumque summorum philosophorum qui esse providentiam iudicaverunt.
LACTANT. instit. epit. 63, 1:
fecit deus mundum, sicut Plato existimavit, sed cur fecerit, non ostendit, quia bonus est inquit et invidens nulli, fecit quae bona sunt. atquin videmus in rerum natura et bona esse et mala. potest ergo existere perversus aliquis, qualis fuit atheus ille Theodorus, et Platoni respondere: "immo quia malus est, fecit quae mala sunt."