I H 22

QUINTIL. inst. orat. V 7, 28:
si quod tamen exemplum ad imitationem demostrandum sit, solum est quod ex dialogis Socraticorum maximeque Platonis duci potest: in quibus adeo scitae sunt interrogationes, ut, cum plerisque bene respondeatur, res tamen ad id, quod volunt efficere, perveniat. ibid. XII 1, 10: ne more Socraticorum nobismet ipse responsum finxisse videamur. ibid. X 1, 82-83: quid ego commemorem .... reliquorum Socraticorurn elegantiam? ibid. X 1, 35: nam et de iustis, honestis, utilibus, iisque quae sunt istis contraria, et de rebus divinis maxime dicunt et argumentantur acriter Stoici, et altercationibus atque interrogationibus oratorem futurum optime Socratici praeparant.