V H 24

V H 24 APUL. flor. 14:
adeoque eius cupiebatur, ut virgo nobilis spretis iunioribus ac ditioribus procis ultron<ea> eum sibi optaverit. cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto gibbere, peram cum baculo et pallium humi pos[s]uisset eamque sup[p]ellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque formam, quam viderat: proinde sedulo consuleret, ne post querelae causam caperet; enimvero Hipparche condicionem accipit. iam dudum sibi provisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiore<m> uspiam gentium posse invenire; proinde duceret, quo liberet. dux<it> Cynicus in porticum; ibidem, in loco celebri, coram luce carissima accubuit, coramque virginem imminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu palliastri circumstantis coronae obtutu<m> magistri in secreto defendisset.