V H 25

V H AUGUST. contra secund. Iulian. respons. imperfect. opus IV 43:
amplexare factum illud Cratae Thebani, hominis locupletis et nobilis, cui adeo fuit cordi secta cynicorum ut relinquens paternas opes Athenas cum uxore migraverit Hipparchide, pari animo istius [5] philosophiae sectatrice cum qua cum concumbere in publico vellet, ut refert Cornelius Nepos [cf. de vir. illustr. fr. 14 Malcovati], et illa occultanti gratia pallii velamen obduceret, verberata est a marito "tuis sensibus nimirum", inquit, "parum adhuc docta es, quae, quod te recte facere noveris, id aliis praesentibus exercere non audeas". cf. de nuptiis et concupiscentia I, XXII 24.
LACTANT. divin. instit. III 15, 21:
nam quid ego de Cynicis loquar, quibus in propatulo coire cum coniugibus mos fuit? quid mirum si a canibus, quorum vitam imitantur, etiam vocabulum nomenque traxerunt?
ISIDOR. etymol. VIII 6, 14:
Cynci ab inmunditia impudentiae noncupati. contra humanam enim verecundiam in propatulo coire cum coniugibus eis mos erat, censentes licitum honestumque esse palam cum uxore concumbere, quia coniugium iustum est, publice id praedicantes agendum, ut canes in vicis vel plateis. unde et a canibus, quorum vitam imitabantur, etiam vocabulum nomenque traxerunt. de Cratetis cum Hippachia et Metrocle consuetudine, cf. V I 1-V I 2 et V L 1.