I C 29

I C 29 CICER. tusc. disp. III 32, 77-78:
et tamen non satis mihi videtur vidisse hoc Cleanthes [frr. 576 et 577 S.V.F. I p. 130], suscipi aliquando aegritudinem posse ex eo ipso, quod esse summum malum Cleanthes ipse fateatur. quid enim dicemus, cum Socrates Alcibiadi [5] persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis esse nec quicquam inter Alcibiadem summo loco natum et quemvis baiolum interesse, cum se Alcibiades adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi virtutem traderet turpitudinemque depelleret, - quid dicemus, Cleanthes tum in illa re, quae aegritudine Alcibiadem adficiebat, mali nihil fuisse?