II A 31

II A 31 CICER. acad. prior. II 42, 129:
Megaricorum fuit nobilis disciplina, cuius scriptum video princeps Xenophanes, quem modo nominavi, deinde eum secuti Parmenides et Zeno (** itaque ab is Eleatici philosophi nominabantur), post Euclides Socratis discipulus Megareus, a quo idem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse [6] dicebant quod esset unum et simile et idem semper; hi quoque multa [7] a Platone.
LACTANT. divin. instit. III 12, 9:
merito ergo philosophorum non obscurus Euclides qui fuit Megaricorum conditor disciplinae, dissentiens a ceteris id esse dixit summum bonum, quod simile sit et idem semper. intellexit profecto quae sit natura summi boni, licet id non explicaverit, quid sit.