VI A 47

VI A 47 CICER. [= fr. 6] tusc. disp. III 32,77:
quid enim dicemus, cum Socrates Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis esse, nec quicquam inter Alcibiadem summo loco natum et quemvis baiolum interesse [cf. I C 39].
AUGUST. de civ. Dei. XIV 8:
nam et Alcibiadem ferunt (si me de nomine hominis memoria non fallit) cum sibi beatus videretur, Socrate disputante et ei quam miser esset, quoniam stultus esset, demonstrante flevisse. huic ergo stultitia fuit causa etiam huius utilis optandaeque tristitiae, qua homo esse se dolet, quod esse non debet. Stoici autem non stultum, sed sapientem aiunt tristem esse non posse.