IV A 49

IV A 49 DIOG. LAERT. II 71:
εἰς Κόρινθον αὐτῷ [scil. Aristippo] πλέοντί ποτε καὶ χειμαζομένῳ συνέβη ταραχθῆναι. πρὸς οὖν τὸν εἰπόντα, "ἡμεῖς μὲν οἱ ἰδιῶται οὐ δεδοίκαμεν, ὑμεῖς δ' οἱ φιλόσοφοι δειλιᾶτε," "οὐ γὰρ περὶ ὁμοίας," ἔφη, "ψυχῆς ἀγωνιῶμεν ἕκαστοι." [ = ARSEN. p. 114, 1-5].
AELIAN. var. hist. IX 20:
πλέων Ἀρίστιππος χειμῶνος ἐπιγενομένου πάνυ σφόδρα ἐταράττετο. ἔφη δέ τις τῶν συμπλεόντων "ὦ Ἀρίστιππε, καὶ σὺ δέδοικας, ὡς οἱ πολλοί;" ὃ δὲ˙ "καὶ μάλα γε εἰκότως˙ ὑμῖν μὲν γὰρ περὶ κακοδαίμονός ἐστι βίου ἡ σπουδὴ καὶ ὁ νῦν κίνδυνος, ἐμοὶ δὲ περὶ εὐδαίμονος."
GELL. noct. att. XIX 1, 1:
navigabamus a Cassiopa Brundisium mare Ionium, violentum et vastum et iactabundum [. . . . .] in eadem [i.e. navi] fuit philosophus in disciplina stoica celebratus, quem ego Athenis cognoveram non parva virum auctoritate satisque attente discipulos iuvenes continentem. eum tunc in tantis periculis inque illo tumulto caeli marisque requirebam oculis scire cupiens, quonam statu animi et an interritus intrepidusque esset. atque ibi hominem conspicimus pavidum et extrilidum ploratus quidem nullos sicuti ceteri omnes nec ullas huiusmodi voces cientem, sed coloris et voltus turbatione non multum a ceteris differentem. at ubi caelum enituit et deferbuit mare et ardor ille periculi deflagravit, accedit ad Stoicum Graecus quispiam dives ex Asia magno, ut videbamus, cultu paratuque rerum et familiae, atque ipse erat multis corporis animique deliciis affluens. is quasi inludens: "quid hoc, inquit, est, o philosophe, quod, cum in periculus essemus, timuisti tu et palluisti? ego neque timui neque pallui." et philosophus aliquantum cunctatus, an rispondere ei conveniret: "si quid ego, inquit, in tanta violentia tempestatum videor paulum pavefactus, non tu istius rei ratione audienda dignus es. set tibi sane Aristippus ille ***** discipulus, pro me responderit, qui in simili tempore a simillimo tui homine interrogatus, quare philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magno opere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipum autem pro Aristippi anima timere."
AUGUST. de civ. Dei. IX 4:
in libris, quibus titulus est Noctium Atticarum, scribit A. Gellius, vir elegantissimi eloquii et multae undecumque scientiae, se navigasse aliquando cum quodam philosopho nobili Stoico. is philosophus, sicut latius et uberius, quod ego breviter adtingam, narrat A. Gellius, cum illud navigium horribili caelo et mari periculosissime iactaretur, vi timoris expalluit. id animadversum est ab eis, qui aderant, quamvis in mortis vicinia curiosissime adtentis, utrum necne philosophus animo turbaretur. deinde tempestate transacta mox ut securitas praebuit conloquendi vel etiam garriendi locum, quidam ex his, quos navis illa portabat, dives luxuriosus Asiaticus philosophum conpellat inludens, quod extimuisset atque palluisset, cum ipse mansisset intrepidus in eo quod inpendebat exitio. at ille Aristippi Socratici responsum rettulit, qui cum in re simili eadem verba ab homine simili audisset, respondit illum pro anima nequissimi nebulonis merito non fuisse sollicitum, se autem pro Aristippi anima timere debuisse.