I C 56

I C 56 SENEC. de benef. VII 24, 1-2:
Socrates amicis audientibus: "emissem" inquit "pallium, si nummos haberem." neminem poposcit, omnes admonuit. a quo acciperet, ambitus fuit; quidni esset? quantulum enim erat, quod Socrates accipiebat? at multum erat eum fuisse, a quo Socrates acciperet. num illos castigare mollius potuit? "emissem" inquit "pallium, si nummos haberem." post hoc quisquis properaverit, sero dat; iam Socrati defuit.