I G 63

I G 63 TERTULL. de anim. 1, 2-6:
etiam in carcere Socratis de animae statu velitatum est, nescio iam hoc primum, an oportuno in tempore magistri, etsi nihil de loco interest. quid enim liquido saperet anima tunc Socratis, iam sacro navigio regresso, iam cicutis damnationis exhaustis, iam morte praesente utique consternata ad aliquem motum secundum naturam, aut exsternata, si non secundum naturam? quamvis enim placida atque tranquilla, quam nec coniugis fletus statim viduae nec liberorum conspectus exinde pupillorum lege pietatis inflexerat, vel in hoc tamen mota, ne moveretur, ipsa constantia concussa est adversus inconstantiae concussionem. quid autem aliud saperet vir quilibet iniuria damnatus praeter iniuriae solamen, nedum philosophus, [12] gloriae animal, cui nec consolando est iniuria, sed potius insultanda? [13] (3) denique post sententiam obviae coniugi et muliebriter inclamanti: "iniuste damnatus es, Socrates!" iam et de gratulatione responderat: "volebas autem iuste?" quo nihil mirandum, si et in carcere inviscatas Anyti et Meliti palmas gestiens infringere ipsa coram immortalitatem [17] vindicans animae necessaria praesumptione ad iuniuriae frustrationem. (4) adeo omnis illa tunc sapientia Socratis de industria venerat consultae aequanimitatis, non de fiducia compertae veritatis. cui enim veritas comperta sine deo? cui deus cognitus sine Christo? cui Christus exploratus sine spiritu sancto? cui spiritus sanctus accommodatus sine [22] fidei sacramento? sane Socrates facilius diverso spiritu agebatur, siquidem aiunt daemonium illi a puero adhaesisse, pessimum revera paedagogum, etsi post deos et cum deis daemonia deputantur penes poetas [25] et philosophos. (5) nondum enim Christianae potestatis documenta processerant, quae vim istam perniciosissimam nec unquam bonam, atquin omnis erroris artificem, omnis veritatis avocatricem sola traducit. quodsi idcirco sapientissimus Socrates secundum Pythii quoque daemonis suffragium scilicet negotium navantis socio suo, quanto dignior atque constantior Christianae sapientiae adsertio, cuius adflatui [31] tota vis daemonum cedit? (6) haec sapientia de schola caeli deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum reddi iubens praevaricetur, nec nova inferens daemonia, sed vetera depellens, nec adulescentiam vitians, sed omni bono pudoris informans, ideoque non unius urbis, sed universi orbis iniquam sententiam sustinens pro nomine veritatis tanto scilicet et perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum iocunditatis absorbeat, sed de patibulo et vivicomburio per omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto tenebrosiore carcere saeculi inter suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de anima examinandum est, ad dei regulas diriget, certa nullum alium potiorem animae demonstratorem quam auctorem. cf. ibid. 6,7; 12,1; 15,3.