I G 65

TERTULL. apolog. 11, 14-15:
suggillatio est in caelum vestra iustitia. deos facite criminosissimos quoque, ut placeatis deis vestris. illorum est honor consecratio coaequalium. sed, ut omittam huius indignitatis retractatum, probi et integri et boni fuerint! quot tamen potiores viros apud inferos reliquistis! aliquem de sapientia Socratem, de iustitia Aristiden, etc.