I G 66

I G 66 TERTULL. apolog. 14, 7-8:
taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et canem deierabat. "sed propterea damnatus est Socrates, quia deos destruebat". - plane olim, id est semper, veritas odio est. (8) tamen cum paenitet iam sententiae Athenienses, ut criminatores Socratis postea efflixerint et imaginem eius auream in templo collocarint, rescissa damnatio testimonium Socrati reddit.