I G 69

I G 69 TERTULL. apolog. 46, 5:
sed merito; philosophi enim, non Christiani, cognominantur. nomen hoc philosophorurn daemonia non fugiunt. quidni? cum secundum deos philosophi daemonas deputent. Socratis vox est "si daemonium permittat". idem et qui aliquid de veritate sapiebat deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in fine mandabat, credo, ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit. o Apollinem inconsideratum! sapientiae testimonium reddidit ei viro qui negabat deos esse. cf. ad nat. II 2,12; II 14,10 et de corona 10,5.