VI A 70

VI A 70 CICER. [= fr. 27] de invent. I 31, 51-53:
inductio est oratio, quae rebus non dubiis captat assensionem eius, quicum instituta est; quibus assensionibus facit, ut illi dubia quaedam res propter similitudinem earum rerum, quibus assensit, probetur; velut apud Socraticum [5] Aeschinen demonstrat Socrates cum Xenophontis uxore et cum ipso Xenophonte Aspasiam locutam: "dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes, utrum illudne an tuum malis?" "illud," inquit. "quid, si vestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu habes, tuumne an illius malis?" respondit: "illius vero." "age sis," inquit, "quid? si virum illa meliorem habeat, quam tu habes, utrumme tuum virum malis an illius?" hic mulier erubuit. Aspasia autem sermonem cum ipso Xenophonte instituit. "quaeso," inquit, "Xenophon, si vicinus tuus equum meliorem habeat, quam tuus est, tuumne equum malis an illius?" "illius," inquit. "quid, si fundum meliorem habeat, quam tu habes, utrum tandem fundum habere malis?" "illum," inquit, "meliorem scilicet." "quid, si uxorem meliorem habeat, quam tu habes, utrum <tuamne an> illius malis?" atque hic Xenophon quoque ipse tacuit. post Aspasia: "quoniam uterque vestrum," inquit, "id mihi solum non respondit, quod ego solum audire volueram, egomet dicam, quid uterque cogitet. nam et tu, mulier, optumum virum vis habere et tu, Xenophon, uxorem habere lectissimam maxime vis. quare, nisi hoc perfeceritis, ut neque vir melior neque femina lectior in terris sit, profecto semper id, quod optumum putabitis esse, multo maxime requiretis [, ut et tu maritus sis quam optumae et haec quam optimo viro nupta sit]." hic cum rebus non dubiis assensum est, factum est propter similitudinem, ut etiam illud, quod dubium videretur, si qui separatim quaereret, id pro certo propter rationem. rogandi concederetur. hoc modo sermonis plurimum Socrates usus est, propterea quod nihil ipse afferre ad persuadendum volebat, sed ex eo, quod sibi ille dederat, quicum disputabat, aliquid conficere malebat, quod ille ex eo, quod iam concessiset, necessario adprobare deberet.
QUINTIL. inst. orat. V 11, 27-9:
etiam in illis interrogationibus Socraticis, quarum paulo ante feci mentionem, cavendum ne incaute respondeas, ut apud Aeschinem Socraticum male respondit Aspasiae Xenophontis uxor, quod Cicero his verbis transfert: "dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum quam tu habes, utrumne illud an tuum malis?" "illud," inquit. "quid, vi vestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu, tuumne an illius malis?" respondit: "illius vero." "age sis, inquit, si virum illa meliorem habeat, quam tu habes, utrumne tuum virum malis an illius?" hic mulier erubuit, merito: male enim responderat, se malle alienum aurum quam suum; nam est id inprobum. at, si respondisset, malle se aurum suum tale esse, quale illud esset, potuisset pudice respondere, malle se virum suum talem esse, qualis melior esset.
VICTORIN. in rhet. I 31 p. 240, 20-241, 15:
inductio est oratio, quae rebus non dubiis captat adsensiones eius, quicum instituta est] generaliter hic inductionem definivit, qua definitione ostendit ubique nos inductione uti posse, et in philosophica et in oratoria et in quacumque contentione verborum, etiam in fabulis. nam ubique necesse est persuaderi; et ideo personam certam hic non posuit, sed hoc ait: "inductio est oratio, quae rebus non dubiis captat adsensiones eius, quicum instituta est". "eius" inquit, id est, sive ille philosophus sit sive iudex sive orator sive amicus sive inimicus. inductio itaque sic facienda est, ut primo proponamus illa, quae extra negotium sunt, sed tamen quae ad negotium per similitudinem spectant: et talia, inquit, esse debent illa, quae proponimus ut necessario is, cum quo agis, ita esse fateatur atque consentiat. quod cum consenserit, tunc paulatim ad id, unde dubitabatur, descendis ex iis, quae supra concessa sunt, simile esse confirmas. dat ergo nunc exemplum philosophicum. Aeschines Socraticus fuit, id est discipulus Socratis. is multa scripsit: quodam etiam loco inducit Socraten referentem - nam is erat mos discipuli, ut ingenio proprio reperta ad magistros referrent et quasi ab iis inventa ponerent - induxit, inquam, Aeschines Socraten referentem quid esset vel quemadmodum esset locuta Aspasia cum uxore Xenophontis vel cum ipso Xenophonte; nam Xenophon et eius uxor frequenter discordabant. persuadet ergo Aspasia, ut in gratiam revertantur; Aspasia autem peritissima fuit philosophiae. hac itaque inductione usam induxit Aspasiam apud Aeschinen Socrates. interrogavit, inquit, Aspasia Xenophontis uxorem: "si" inquit "vicina tua aurum melius habeat, quam tu habes, cuius habere malis, tuum an illius? respondit illa" inquit "illius." "deinde" inquit "si virum illa meliorem babeat, quam tu habes, utrumne tuum malis an illius?" tunc, inquit, Xenophontis uxor inducta similitudine superiorium, quoniam sententiam mutare non poterat, tacita erubuit. postea, inquit, Aspasia convertit se ad Xenophontem ipsum et similiter cum illo instituit inductionem: "dic mihi," inquit "Xenophon, si vicinus tuus equum aut fundum meliorem habeat, quam tu habes, tuumne malis an illius?" "illius" inquit. "quid si" inquit "uxorem, meliorem habeat, quam tu habes, tuamne malis an illius?" tacuit, inquit, Xenophon. tunc, inquit, Aspasia: "quoniam id mihi uterque vestrum respondere noluit, quod solum volueram responderi, ego dicam, quid uterque vestrum cogitet: nam et tu," inquit "Xenophon, uxorem optimam cupis et tu virum optimum. quare nisi et tu vir optimus fueris et tu femina lectissima, id est, nisi in gratiam regressi fueritis, semper et tibi uxor lectissima et tibi vir optimus deerit." hic itaque inductio hoc egit, ut Xenophon et uxor eius ab iis, quae velle se negare non poterant, ad id etiam, quod dubium habebant, per similitudinem deducerentur.