I G 71

I G 71 TERTULL. ad nat. I 4, 6-7:
denique Socrates ex ea parte damnatus, est, qua propius temptaverat veritatem, deos vestros destruendo: quamquam nondum tunc in terris nomen Christianum, tamen veritas semper damnabatur. (7) itaque et sapientem non negabitis, cui etiam Pythius vester testimonium dixerat: "virorum," inquit, "omnium Socrates sapientissimus." vicit Apollinem veritas, ut ipse adversus se pronuntiaret; confessus est enim se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans qui deos abnuebat. porro apud vos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos abnuens.