I G 74

I G 74 MINUC. FELIX Octav. 13, 1-3:
quamquam, si philosophandi libido est, Socratem, sapientiae principem, quisque vestrum tantus est, si potuerit, imitetur. eius viri, quotiens de caelestibus rogabatur, nota responsio est: "quod supra nos, nihil ad nos". (2) merito ergo de oraculo testimonium meruit prudentiae singularis. quod oraculum, idem ipse persensit, idcirco universis esse praepositum, non quod omnia comperisset, sed quod nihil se scire didicisset: ita confessae inperitiae summa prudentia est. (3) hoc fonte defluxit Arcesilae et multo post Carneadis et Academicorum plurimorum in summis quaestionibus tuta dubitatio, quo genere philosophari et caute indocti possunt et docti gloriose.