I G 77

CYPRIAN. quod idola dii non sint 6:
horum autem omnium ratio est illa quae fallit et decipit, et praestigiis caecantibus veritatem stultum et credulum vulgus inducit. spiritus sunt insinceri et vagi, qui, posteaquam terrenis vitiis immersi sunt, et a vigore coelesti terreno contagio recesserunt, non desinunt perditi perdere et depravati errorem pravitatis infundere. hos et poetae daemonas norunt; Socrates instruit se et regi ad arbitrium daemonis praedicabat.