V B 77

V B 77 GELL. noct. att. II 18, 9-10:
Diogenes etiam cynicus servitutem servivit. sed is ex libertate in servitutem venum ierat. quem cum emere vellet Ξενιάδης Κορίνθιος, ecquid artificii novisset, percontatus "novi" inquit Diogenes "hominibus liberis imperare." tum Ξενιάδης responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei tradens: "accipe" inquit "liberos meos, quibus imperes." [= MACROB. sat. I 11, 42-3].
SENEC. ad Lucil. epist. V 6 [ = XLVII] 12:
nescis qua aetate ... Diogenes [scil. servire coeperit]?
LACTANT. divin. instit. III 25, 16:
enumerant etiam Platonem ac Diogenem, qui tamen non servi fuerunt, sed his servitus evenerat: sunt enim capti.