IV A 83

IV A 83 CICER. de invent. II 58, 176:
affectio est quaedam ex tempore aut ex negotiorum eventu aut administratione aut hominum studio commutato rerum, ut non tales, quales ante habitae sint aut plerumque haberi soleant, habendae videantur esse; ut [. . . .] et pecuniam in mare deicere inutile; at non eo consilio, quo Aristippus fecit. cf. LACTANT. divin. instit. III 23, 5.
CICER. de offic. I 41, 148:
quae vero more agentur institutisque civilibus, de his nihil est praecipiendum; illa enim ipsa praecepta sunt, nec quemquam hoc errore duci oportet, ut siquid Socrates aut Aristippus contra morem consuetudinemque civilem fecerint locutive sint, idem sibi arbitretur licere; magnis illi et divinis bonis hanc licentiam assequebantur.