I G 84

I G 84 LACTANT. divin. instit. III 19, 17- 21, 2:
non dissimile Platonis illut est, quod aiebat se gratias agere naturae: primum quod homo natus esset potius quam mutum animal, deinde quod mas potius quam femina, quod Graecus quam barbarus, postremo quod Atheniensis et quod temporibus Socratis. (18) dici non potest quantam mentibus caecitatem, quantos pariat errores ignoratio veritatis. [.....] (22) nam quod Athenis natus est, quid in eo beneficio fuit? an non plurimi extiterunt in aliis civitatibus excellenti ingenio atque doctrina viri, qui meliores singuli quam omnes Athenienses fuerunt? (23) quanta hominum milia fuisse credamus qui et Athenis nati et temporibus Socratis indocti tamen ac stulti fuerint? non enim parietes aut locus in quo quisque est effusus ex utero, conciliat homini sapientiam. (24) quid uero attinuit Socratis se temporibus natum gratulari? num Socrates ingenia discentibus potuit commodare? (25) non venit in mentem Platoni Alcibiaden quoque et Critiam eiusdem Socratis adsiduos auditores fuisse, quorum alter hostis patriae acerrimus fuit, alter crudelissimus [17] omnium tyrannorum?
20. videamus nunc quid in Socrate ipso tam magnum fuerit, ut homo sapiens merito gratias ageret illius temporibus esse se natum. (2) non infitior fuisse illum paulo cordatiorem quam ceteros, qui naturam rerum putaverint ingenio posse conprehendi: in quo illos non excordes tantum fuisse arbitror, sed etiam inpios, quod in secreta caelestis illius providentiae curiosos oculos voluerint inmittere. (3) Romae et in plerisque urbibus scimus esse quaedam sacra quae aspici a viris nefas habeatur. abstinent igitur aspectu quibus contaminare illa non licct, et si forte vel errore vel casu quopiam vir aspexit, primo poena eius, deinde instauratione sacrificio scelus expiatur. (4) quid his facias qui inconcessa scrutari volunt? nimirum multo sceleratiores qui arcana mundi et hoc caeleste templum profanare inpiis disputationibus quaerunt quam qui aedem Vestae aut Bonae Deae aut Cereris intraverit. quae penetralia quamvis adire viris non liceat, tamen a viris fabricata sunt. (5) hi vero non tantum inpietatis crimen effugiunt, sed, quod est multo indignius, eloquentiae famam et ingenii gloriam consecuntur. quid si aliquid investigare possent? (6) sunt enim tam stulti in adseverando quam inprobi in quaerendo, cum neque invenire quicquam possint nec defendere, etiamsi invenerint. (7) nam si verum vel fortuito viderint, quod saepius contingit, committunt ut ab aliis id pro falso refellatur. non enim descendit aliquis e caelo qui sententiam de singulorum opinionibus ferat. (8) quapropter nemo dubitaverit eos qui ista [40] conquirant stultos ineptos insanos esse. (9) aliquid ergo Socrates habuit cordis humani, qui cum haec intellegeret non posse inveniri, ab eiusmodi quaestionibus se removit, vereorque ne in eo solo. multa enim sunt eius non modo laude indigna, sed etiam reprehensione dignissima, in quibus fuit suorum simillimus. (10) ex his unum eligam quod ab omnibus sit probatum. celebre hoc proverbium Socrates habuit: quod supra nos, nihil ad nos. (11) procumbamus igitur in terram et manus ad praeclara opera nobis datas convertamus in pedes, nihil ad nos caelum, ad cuius contemplationem sumus excitati, nihil denique lux ipsa pertineat. <at> certe victus nostri causa de caelo est. (12) quodsi hoc sensit, non esse de rebus caelestibus disputandum, ne illorum quidem rationem poterat conprehendere quae sub pedibus habebar. quid ergo? num erravit in verbis? veri simile non est, sed nimirum id sensit quod locutus est, religioni minime serviendum: quod si aperte diceret, nemo pateretur. (13) quis enim non sentiat hunc mundum tam mirabili ratione perfectum aliqua providentia gubernari, quandoquidem nihil est quod possit sine ullo moderatore consistere? (14) sic domus ab habitatore deserta dilabitur, navis sine gubernatore abit pessum et corpus relictum ab anima diffluit, nedum putemus [59] tantam istam molem aut construi sine artifice aut stare tamdiu sine rectore potuisse. (15) quodsi publicas illas religiones voluit evertere, non [61] inprobo, quin etiam laudabo, si ipse quod est melius invenerit. verum [62] idem per canem et anserem deierabat. o hominem scurram, ut ait Zeno Epicureus, ineptum perditum desperatum, si cavillari voluit religionem, dementem, si hoc serio fecit, ut animal turpissimum pro deo haberet! (16) quis iam superstitiones Aegyptiorum audeat reprehendere quas Athenis Socrates auctoritate sua confirmavit? illut vero nonne summae vanitatis, quod ante mortem familiares suos rogavit, ut Aesculapio gallum quem voverat prosecarent? (17) timuit videlicet ne aput Rhadamanthum reciperatorem reus voti fieret ab Asclepio. dementisse hominem putarem, si morbo adfectus perisset. cum vero sanus hoc fecerit, est ipse insanus qui eum putat fuisse sapientem. en cuius temporibus natum esse se homo sapiens gratuletur!
[73] (21). videamus tamen quid illum Socrates docuerit: qui cum totam physicam repudiasset, eo secontulit, ut de virtute atque officio quaereret. itaque non dubito quin auditores suos iustitiae praeceptis erudierit. (2) docente igitur Socrate non fugit Platonem iustitiae vim in [77] aequitate consistere, siquidem omnes pari condicione nascuntur.