I C 87

I C 87 DIOG. LAERT. III 5-6:
λέγεται δ' ὅτι Σωκράτης ὄναρ εἶδε κύκνου νεοττὸν ἐν τοῖς γόνασιν ἔχειν, ὃν καὶ παραχρῆμα πτεροφυήσαντα ἀναπτῆναι ἡδὺ κλάγξαντα˙ καὶ μεθ' ἡμέραν Πλάτωνα αὐτῷ συστῆναι, τὸν δὲ τοῦτον εἰπεῖν εἶναι τὸν ὄρνιν. [ = ARSEN. p. 438, 18-21] [.....] ἔπειτα μέντοι μέλλων ἀγωνιεῖσθαι τραγῳδίᾳ πρὸ τοῦ Διονυσιακοῦ θεάτρου Σωκράτους ἀκούσας κατέφλεξε τὰ ποιήματα εἰπών˙
Ἥφαιστε, πρόμολ' ὧδε˙ Πλάτων νύ τι σεῖο χατίζει.
τοὐντεῦθεν δὴ γεγονώς, φασίν, εἴκοσιν ἔτη διήκουσε Σωκράτους˙ ἐκείνου δ' ἀπελθόντος προσεῖχε Κρατύλῳ τε τῷ Ἡρακλειτείῳ κτλ.
APUL. de Plat. et eius dogm. I 1,17- 2,14:
pridie Socraten genitum accepimus. somnium etiam Socratis scitum ferunt. nam vidisse sibi visus est cygni pullum ex altari, quod in Academia Cupidini consecratum est, evolasse et in eius gremio resedisse et postea olorem illum pinnis caelum petisse canore musico auditus hominum deorumque mulcentem. cum hoc Socrates in conventu amicorum referret, Ariston Platonem puerum oblaturus Socrati magistro commodum prosequebatur. quem ubi adspexit ille ingeniumque intimum de exteriore conspicatus est facie: "hic ille erat, amici" inquit "de Academia Cupidinis cygnus" [.....] iamque carminum confidentia elatus certatorem se profiteri cupiebat, ni Socrates humilitatem cupidinis ex eius mentibus expulisset et verae laudis gloriam in eius animum inserere curasset. et antea quidem Heracliti secta fuerat inbutus. verum cum se Socrati dedisset, non solum ingenio atque doctrina Socraticos ceteros vicit, verum etiam labore et elegantia inlustravit sapientiam ab eo sibi traditam: labore, quo adserere eam nisus est, elegantia, per quam venustate et maiestate verborum ei plurimum adhibuit dignitatis, sed posteaquam Socrates homines reliquit, quaesivit, unde proficeret, et ad Pythagorae disciplinam se contulit.
AELIAN. var. hist. II 30:
Πλάτων ὁ Ἀρίστωνος τὰ πρῶτα ἐπὶ ποιητικὴν ὥρμησε καὶ ἡρωϊκὰ ἔγραφε μέτρα˙ εἶτα αὐτὰ κατέπρησεν ὑπεριδὼν αὐτῶν, ἐπεὶ τοῖς Ὁμήρου αὐτὰ ἀντικρίνων ἑώρα κατὰ πολὺ ἡττώμενα. ἐπέθετο οὖν τραγῳδίᾳ καὶ δὴ καὶ τετραλογίαν εἰργάσατο καὶ ἔμελλεν ἀγωνιεῖσθαι, δοὺς ἤδη τοῖς ὑποκριταῖς τὰ ποιήματα. πρὸ τῶν Διονυσίων δὲ παρελθὼν ἤκουσε Σωκράτους, καὶ ἅπαξ αἱρεθεὶς ὑπὸ τῆς ἐκείνου σειρῆνος, τοῦ ἀγωνίσματος οὐ μόνον ἀπέστη τότε, ἀλλὰ καὶ τελέως τὸ γράφειν τραγῳδίαν ἀπέρριψε, καὶ ἀπεδύσατο ἐπὶ φιλοσοφίαν. cf. EUSTATH. in Hom. Il. Σ 392 p. 1149, 3-7.