I G 90

I G 90 HIERONYM. adv. Jovin. I 48:
Socrates Xantippen et Myron neptem Aristidis duas habebat uxores. quae cum crebro inter se jurgarentur et ille eas irridere esset solitus, quod propter se foedissimum hominem, simis naribus, recalva fronte, pilosis humeris et repandis cruribus, disceptarent: novissime verterunt in eum impetum et male multatum fugientemque diu persecutae sunt. quodam autem tempore cum infinita convicia ex superiori loco Xantippae restitisset, aqua perfusus immunda, nihil amplius respondit, quam capite deterso: "sciebam," inquit, "futurum ut ista tonitrua imber sequeretur."