IV A 95

IV A 95 CICER. ad famil. IX 26, 2:
sed tamen ne Aristippus quidem ille Socraticus erubuit, cum esset obiectum habere eum Laida: "habeo," inquit, "non habeor a Laide."
LACTANT. divin. instit. III 15, 15:
Aristippo Cyrenaicorum magistro cum Laide nobili scorto fuit consuetudo. quod flagitium gravis ille philosophiae doctor sic defendebat, ut diceret multum inter se et ceteros Laidis amatores interesse, quod ipse haberet Laidem, alii a Laide haberentur. o praeclara et bonis imitanda sapientia! huic vero liberos in disciplinam dares, ut discerent habere meretricem? aliquid inter se ac perditos interesse dicebat, scilicet quod illi bona sua perderent, ipse gratis luxuriaretur. in quo tamen sapientor meretrix fuit: quae philosophum habuit pro lenone, ut ad se omnis iuventus doctoris exemplo et auctoritate corrupta sine ullo pudore concurreret. quid ergo interfuit quo animo philosophus ad meretricem famosissimam commearet, cum eum populus et rivales sui viderent omnibus perditis nequiorem? nec satis fuit ita vivere, sed docere etiam libidines coepit ac mores suos de lupanari ad scholam transtulit disserens voluptatem corporis esse summum bonum. quae doctrina execrabilis et pudenda non in corde philosophi, sed in sinu meretricis est nata.
[ACRON.] schol. in Horat. epist. I 17, 36:
gr<a>ecum proverbium dicit propter Aristippum: οὐ παντὸς ἀνδρὸς εἰς Κόρινθόν ἐστι[ν] πλοῦς, id est non cuivis ut Aristippo tutum esse Corinthum navigare. nam cum multi Corinthum navigantes Laidis amore tenerentur, Aristippus etiam hac fama illo perductus est, et usus Laide non etiam amore eius devinctus est. Qui cum prae se ferret, quod non esset captus ut ceteri, dictum est ei, quoniam meretricem habuisset; ille respondit: "si habui, non habeor."