V A 96

V A 96 THEMST. Περὶ ἀρετῆς p. 43 R. Mach:
sin autem vere cognoscere vultis prudentiam aliquid sublime esse, nec Platonem neque Aristotelem testes invoco, sed Antisthenem sapientem, qui hanc viam docuit. ait enim Promethea Herculi ita locutum esse: "vilissimus est labor tuus, quod res humanae tibi sunt curae, sed tamen curam eius, quod iis maioris momenti est, deseruisti. perfectus enim vir non eris, priusquam ea, quae hominibus sublimiora sunt, didiceris. si ista disces, tunc humana quoque disces; sin autem humana tantum didiceris, tu tamquam animal brutum errabis. "qui enim rebus humanis studet et mentis suae prudentiam calliditatemque suam rebus tam vilibus et angustis includit, is, ut Antisthenes dixit, non sapiens est, sed animali similis, cui sterquilinium gratum est. sublimes vero sunt omnes res caelestes, et nos oportet sententiam de eis habere sublimem.