V B 99

V B 99 EPICTET. dissert. III 22, 58:
ἄκουε, τί λέγει ἐκεῖνος [scil.Diogenes] πυρέσσων πρὸς τοὺς παριόντας˙ "κακαί", ἔφη, "κεφαλαί, οὐ μενεῖτε; ἀλλ' ἀθλητῶν μὲν ὄλεθρον ἢ μάχην ὀψόμενοι ἄπιτε ὁδὸν τοσαύτην εἰς Ὀλυμπίαν˙ πυρετοῦ δὲ καὶ ἀνθρώπου μάχην ἰδεῖν οὐ βούλεσθε;" [5]
HIERONYM. adv. Jovin. II 14 [ = IOANN. SARESBER. Policr. V 17]:
virtutem eius [scil. Diogenis] et continentiam mors quoque indicat. nam cum ad agonem Olympiacum, qui magna frequente Graeciae celebrabatur, iam senex pergeret, febri in itinere dicitur apprehensus, accubuisse in crepidine viae: volentibusque eum amicis, aut in jumentum, aut in vehiculum tollere, non acquievit: sed transiens ad arboris umbram locutus est: "abite, quaeso, et spectatum pergite: haec me nox aut victorem probabit, aut victum. si febrem vicero, ad agonem veniam: si me vicerit febris, ad inferna descendam." ibique per noctem eliso gutture, non tam mori se ait, quam febrem morte excludere.