IV A 100

IV A 100 HORAT. epist. I 1, 16-19:
nunc agilis fio et mersor civilibus undis
virtutis verae custos rigidusque satelles,
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
et mihi res, non me rebus subiungere conor.
PORPHYR. comm. in Horat. epist. I 1, 18:
Nunc in Aristippi. quia Aristippus Epicureae princeps. I
[ACRON] schol. in Horat. epist. I 1, 18:
Aristippus Cyrenaicus fuit Epicur<e>us, qui summum bonum voluptatem dixit. ideo ergo ait "furtim", quoniam interdum post verae virtutis custodiam voluptate vincatur.
SCHOL. in Horat. epist. I [codd. λ, φ, ψ]:
Nunc agilis fio. Dicit se Horatius versari inter duas sectas, id est inter sectam Stoicorum et Epicureorum. et ideo se undis civilibus mergi dixit plerisque vicibus, quia Stoici administrationem rei publicae probant virtutem animi et mores recte vivendi, plerisque autem vicibus in praecepta Aristippi relabi, dum curam corporis agit.