I G 101

I G 101 AUGUST. de vera relig. I 2, 2:
Socrates tamen audacior ceteris fuisse perhibetur iurando per canem quemlibet et lapidem quemlibet et quidquid iuraturo esset in promptu et quasi ad manum occurrisset. credo intellegebat qualiacumque opera naturae, quae administrante divina providentia gignerentur, multo quam hominum et quorumlibet opificum esse meliora et ideo divinis honoribus digniora quam ea, quae in templis colebantur. non quo vere lapis et canis essent colenda sapientibus, sed ut hoc modo intellegerent qui possent tanta superstitione demersos esse homines, ut emergentibus hic esset tam turpis demonstrandus gradus, ad quem venire si puderet viderent, quanto magis pudendum esset in turpiore consistere. simul et illos, qui mundum istum visibilem summum deum esse opinabantur, admonebat turpitudinis suae docens esse consequens, ut quilibet lapis tamquam summi dei particula iure coleretur; quod si exsecrarentur, mutarent sententiam et unum deum quaererent. quem solum supra mentes nostras esse et a quo omnem animam et totum istum mundum fabricatum postea suavius ad legendum quam potentius ad persuadendum scripsit Plato. non enim sic isti nati erant, ut populorum suorum opinionem ad verum cultum veri dei a simulacrorum superstitione atque ab huius mundi vanitate converterent. itaque et ipse Socrates cum populo simulacra venerabatur, et post eius damnationem mortemque nemo ausus est iurare per canem nec appellare quemcumque lapidem Iovem, sed haec tantummodo memoriae litterisque mandare. quod utrum timore an aliqua cognitione temporum fecerint, iudicare non est meum.