I G 102

I G 102 AUGUST. de consensu evangelist. I 12:
Socrates autem, quem rursus in activa, qua mores informantur, omnibus praetulerunt, ita ut testimonio quoque dei sui Apollinis omnium sapientissimum pronuntiatum esse non taceant. Aesopi fabulas pauculis versibus persecutus est verba et numeros suos adhibens rebus alterius. usque adeo nihil scribere voluit, ut hoc se coactum imperio sui demonis fecisse dixerit, sicut nobilissimus discipulorum eius Plato commemorat. in quo tamen opere maluit alienas quam suas exornare sententias.