I C 102

I C 102 VALER. MAX. III 8 ext. 3:
universa civitas Atheniensium iniquissimo ac truculentissimo furore instincta de capite decem praetorum, qui apud Arginussas Lacedaemoniam classem deleverant, tristem sententiam tulerat. forte tunc eius potestatis Socrates, cuius arbitrio plebei scita ordinarentur, indignum iudicans tot et tam bene meritos [et] indigna causa impetu invidiae abripi, temeritati multitudinis constantiam suam obiecit maximoque contionis fragore et incitatissimis minis conpulsus non est ut se publicae dementiae auctorem ascriberet. quae oppositu eius legitima grassari via prohibita iniusto praetorum cruore manus suas contaminare perseveravit. nec timuit Socrates ne consternatae patriae undecimus furor mors ipsius existeret.