V B 105

V B 105 CICER. tusc. disp. I 43, 104:
durior Diogenes, et is quidem eadem sentiens, sed ut Cynicus asperius: proici se iussit inhumatum. tum amici: "volucribusne et feris?" "minime vero," inquit, "sed bacillum propter me, quo abigam, ponitote." "qui poteris?" illi, "non enim senties." "quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti?"