I C 134

QUINTIL. inst. orat. XI 1, 9-11:
nam quis nescit nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse, quam si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset? (10) verum id eum minime decebat, ideoque sic egit, ut qui poenam suam honoribus summis esset aestimaturus. maluit enim vir sapientissimus quod superesset ex vita sibi perire quam quod praeterisset. et quando ab hominibus sui temporis parum intellegebatur, posterorum se iudiciis reservavit, brevi detrimento iam ultimae senectutis aevum saeculorum omnium consecutus. (11) itaque quamvis Lysias, qui tum in dicendo praestantissimus habebatur, defensionem illi scriptam obtulisset, uti ea noluit, cum bonam quidem, sed parum sibi convenientem iudicavisset.