I C 140

I C 140 CICER. tusc. disp. I 40, 97:
vadit enim in eundem carcerem atque in eundem paucis post annis scyphum Socrates eodem scelere iudicum quo tyrannorum Theramenes. cf. ibid. I 42, 100
SENEC. ad Lucil. epist. VIII 1 [=LXX], 9:
Socrates potuit abstinentia finire vitam et inedia potius quam veneno mori: triginta tamen dies in carcere et in expectatione mortis exegit, non hoc animo tamquam omnia fieri possent, tamquam multas spes tam longum tempus reciperet, sed ut praeberet se legibus, ut fruendum amicis extremum Socraten daret. cf. GELL. noct. att. XVII 21, 19. cf.
TIMON. fr. 5 Diels [ap. SEXT. EMP. adv. math. IX 57]:

..... ἀλλὰ φυγῆς ἐπεμαίετο [scil. Protagoras: cf. 80 A 12 D.-K.], ὄφρα μὴ οὕτως
Σωκρατικὸν πίνων ψυχρὸν ποτὸν Ἀίδα δύῃ.