V B 152

V B 152 APUL. apol. 22:
peram et baculum tu philosophis, exprobrares igitur et equitibus faleras et peditibus clipeos et signiferis vexilla ac denique triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam? non sunt quidem ista Platonicae sectae gestamina sed Cynicae familiae insignia. verum tamen hoc Diogeni et Antist<h>eni pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod lituus auguribus.