V B 162

V B 162 PLAUT. Pers. 120-128:
sat. memini et scio
et te me orare et mihi non esse quod darem.
nihil parasitus est, cui argentum domi est:
lubido extemplo coeperest convivium,
turburcinari de suo, si quid domi est.
cynicum esse egentem oportet parasitum probe:
ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium,
marsuppium habeat, inibi paullum praesidi,
qui familiarem suam vitam oblectet modo.