V B 175

HIERONYM. adv. Jovin. II 14 [ = IOANN. SARESBER. Policr. V 17]:
huius [scil. Antisthenis] Diogenes ille famosissimus sectator fuit, potentior rege Alexandro et naturae victor humanae [. . . cf. V B 20. V B 20 . . .] refert Satyrus [deest in F.H.G.], qui illustrium virorum scribit historias, quod Diogenes palliolo duplici usus sit propter frigus: peram pro cellario habuerit: secumque portavit clavam ob corpuscoli fragilitatem qua iam senex membra sustentare solitus erat, et ἡμερόβιος vulgo appellatus sit, in praesentem horam poscens a quolibet, et accipiens cibum. habitavit autem in portarum vestibulis et porticibus civitatum. cumque se contorqueret in dolio, volubilem se habere domum jocabatur, et se cum temporibus immutantem. frigore enim os dolii vertebat in meridiem; aestate ad septentrionem, et utcumque sol se inclinaverat, Diogenis simul praetorium vertebatur. quodam vero tempore habens ad potandum caucum ligneum, vidit puerum manu concava bibere et elisisse illud fertur ad terram, dicens: nesciebam quod et natura haberet poculum.