I C 178

I C 178 VALER. MAX. VII 2 ext. 1:
Socrates, humanae sapientiae quasi quoddam terrestre oraculum, nihil ultra petendum a dis immortalibus arbitrabatur quam ut bona tribuerent, quia ii demum scirent quid uni cuique esset utile [.....] idem expedita et compendiaria via eos ad gloriam pervenire dicebat, qui id agerent, ut, quales videri vellent, tales etiam essent. qua quidem praedicatione aperte monebat ut homines ipsam potius virtutem haurirent quam umbram eius consectarentur.
idem ab adulescentulo quodam consultus utrum uxorem duceret an se omni matrimonio abstineret, respondit, utrum eorum fecisset, acturum paenitentiam. "hinc te" inquit "solitudo, hinc orbitas, hinc generis interitus, hinc heres alienus excipiet, illinc perpetua sollicitudo, contextus querellarum, dotis exprobratio, adfinium grave supercilium, garrula socrus lingua, subsessor alieni matrimonio, incertus liberorum eventus." non passus est iuvenem in contextu rerum asperarum quasi laetae materiae facere dilectum.