IV A 180

IV A 180 CICER. de fin. I 7, 23:
confirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura, ut ait ille [scil. Epicurus: cf. fr. 243 Usener p. 178] sciscat et probet, id est voluptatem et dolorem. ad haec et quae sequamur et quae fugiamus refert omnia. quod quamquam Aristippi est a Cyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi esse iudico, ut nihil homine videatur indignius.