IV A 183

IV A 183 CICER. de fin. II 6, 18-7, 20:
summum a vobis [scil. Epicureis] bonum voluptas dicitur. aperiendum est igitur, quid sit voluptas; aliter enim explicari, quod quaeritur, non potest. quam si explicavisset [scil. Epicurus], non tam haesitaret. aut enim eam voluptatem [5]tueretur, quam Aristippus, id est, qua sensus dulciter ac iucunde movetur, quam etiam pecudes, si loqui possent, appellarent voluptatem, aut, si magis placeret suo more loqui, quam ut
omnes Danai atque Mycenenses
Attica pubes,
reliquique Graeci, qui hoc anapesto citantur, hoc non dolere solum voluptatis nomine appellaret, illud Aristippeum contemneret, aut, si utrumque probaret, ut probat, coniungeret doloris vacuitatem cum voluptate et duobus ultimis uteretur. (19) multi enim et magni philosophi haec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristoteles virtutis usum cum vitae perfectae prosperitate coniunxit, Callipho adiunxit ad honestatem voluptatem, Diodorus ad eandem honestatem addidit vacuitatem doloris. idem fecisset Epicurus, si sententiam hanc, quae nunc Hieronymi est, coniunxisset cum Aristippi vetere sententia. illi enim inter se dissentiunt. propterea singulis finibus utuntur et, cum uterque Graece egrege loquatur, nec Aristippus, qui voluptatem summum bonum dicit, in voluptate ponit non dolere, neque Hieronymus, qui summum bonum statuit non dolere, voluptatis nomine umquam utitur pro illa indolentia, quippe qui ne in expetendis quidem rebus numeret voluptatem. (7, 20) duae sunt enim res quoque, ne tu verba solum putes. unum est sine dolore esse, alterum cum voluptate. vos ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unum - nam id facilius paterer -, sed etiam rem unam ex duabus facere conamini, quod fieri nullo modo potest. hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut facit re, neque tamen dividit verbis. cum enim eam ipsam voluptatem, quam eodem nomine omnes appellamus, laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari quidem se ullum bonum seiunctum ab illo Aristippeo genere voluptatis, atque ibi hoc dicit, ubi omnis eius est oratio de summo bono [cf. Epicuri fr. 67 Usener p. 121].