IV A 187

IV A 187 CICER. de fin. V 7, 17-20:
voluptatis alii primum appetitum putant et primam depulsionem doloris. vacuitatem doloris alii censent primum ascitam et primum declinatum dolorem. (18) ab iis alii, quae prima secundum naturam nominat, proficiscuntur [. . . . . . . . .] (20) expositis iam igitur sex de summo bono sententiis trium proximarum hi principes: voluptatis Aristippus, non dolendi Hieronymus, fruendi rebus iis, quas primas secundum naturam esse diximus, Carneades non ille quidem auctor, sed defensor disserendi causa fuit.