IV A 188

IV A 188 AUGUST. contr. Iulian. Pelag. IV 14,72:
vide, quid in Hortensii dialogo [cf. fr. 84 Grilli ( = 81 Mueller)] dicat Tullius, quae magis verba te delectare debuerant, quam Balbi [4]Stoicorum partes agentis. quae licet vera, tamen de parte hominis inferiore, hoc est de corpore, fuerunt et te nihil adiuvare potuerunt. vide, quid iste pro vivacitate mentis contra voluptatem corporis dicat. an vero, inquit [scil. Cicero], voluptates corporis expetendae, quae [8]vere et graviter a Platone dictae sunt illecebrae esse atque escae malorum? quae enim confectio est, inquit, valetudinis, quae deformatio [coloris et] corporis, quod turpe damnum, quod dedecus, quod non evocetur atque eliciatur voluptate? cuius motus, ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiae; congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis noti potest; quis enim, cum utatur voluptate ea, qua nulla possit maior esse, adtendere animo, inire rationem, cogitare omnino quidquam potest? quis autem tantus est gurges, qui dies et noctes sine ulla minimi temporis intermissione velit ita moveri suos sensus, ut moventur in summis voluptatibus? quis autem bona mente praeditus non mallet nullas omnino nobis a natura voluptates datas?