IV A 190

IV A 190 QUINTIL. inst. orat. XII 2, 23-24:
verum ex hoc alia mihi quaestio exoritur, quae secta conferre plurimum eloquentiae possit, quamquam ea non inter multas potest esse contentio. nam in primis nos Epicurus [fr. 163 Usener p. 150] a se ipse dimittit, qui fugere omnem disciplinam navigatione quam velocissime iubet. neque vero Aristippus, summum in voluptate corporis bonum ponens, ad hunc nos laborem adhortetur.