IV A 208

IV A 208 CICER. tusc. disp. III 13, 28-15, 31:
atque hoc quidem perspicuum est, tum aegritudinem existere, cum quid ita visum sit, ut magnum quoddam malum adesse et urgere videatur. Epicuro [fr. 444 Usener p. 290] autem placet opinionem mali aegritudinem esse natura, ut, quicumque intueatur in aliquod maius malum, si id sibi [6] accidisse opinetur, sit continuo in aegritudine. Cyrenaici non omni malo aegritudinem effici censent, sed insperato et necopinato malo. est id quidem non mediocre ad aegritudinem augendam; videtur [9] enim omnia repentina graviora [. . . .] (14, 29) haec igitur praemeditatio futurorum malorum lenit eorum adventum, quae venientia longe ante videris. [. .(30) . ] ergo id quidem non dubium, quin omnia, quae mala putentur, sint improvisa graviora. itaque quamquam non haec una res efficit maximam aegritudinem, tamen, quoniam multum potest provisio animi et praeparatio ad minuendum dolorem, sint semper omnia homini humana meditata. et nimirum haec est illa praestans et divina sapientia, et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere, nihil admirari, cum acciderit, nihil, ante quam evenerit, non evenire posse arbitrari [. . . (15, 31) . . .] quare accipio equidem a Cyrenaicis haec arma contra casus et eventus, quibus eorum advenientes impetus diuturna praemeditatione frangantur, simulque iudico malum illud opinionis esse, non naturae; si enim in re esset, cur fierent provisa leviora?
CICER. tusc. disp. III 22, 52:
Cyrenaicorum restat sententia; qui tum aegritudinem censent existere, si necopinato quid evenerit. est id quidem magnum, ut supra dixi; etiam Chrysippo [fr. 417 S.V.F. III p. 102] ita videri scio, quid [26] provisum ante non sit, id ferire vehementius; sed non sunt in hoc omnia.
CICER. tusc. disp. III 31, 75-76:
haec igitur officia sunt consolantium, tollere aegritudinem funditus aut sedare aut detrahere quam plurumum aut supprimere nec pati manare longius aut ad alia traducere. (76) sunt qui unum officium consolantis putent malum illud omnino non esse, ut Cleanthi [fr. 576 S.V.F. I p. 130] placet; sunt qui non magnum malum, ut Peripatetici; sunt qui abducant a malis ad bona, ut Epicurus; sunt qui satis putent ostendere nihil inopinati accidisse, <ut Cyrenaici .... > nihil mali.